Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 132
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero corpus in quod lux incidit multos, &patentes habeat poros, sed sinuosos, magna pars radiorum in illos penetrat, &suam vim in meatuum Latera impendit, nec potest lux ulterius promoveri, aut retro propelli, pauci vero radii, qui in partes solidas incidunt ii reflectuntur ut apud Bailem tom. 1. in Phys- art. 1. de subjecto lucis. Objic. Tertio: si lux esset corpus a vento agitaretur hoc non experimur. ergo &c. Resp: Rem agitari, &moveri est transferri de loco in locum, cum autem lux non percipiatur a nobis, nisi directa linea feriat oculos nostros, ideo si amoveatur e linea, non perveniet ad oculos, atque adeo agitari non percipietur; lux enim non videtur a nobis, nisi quae a corpore lucido, vel ab opaco per reflexionem directe ad oculos pervenit. Nullam porro venti aerisve particulam locum aliquem sensibilem in istius lineae medio occupare potest, ut non alia statim lux a fonte emicans eandem prius illuminet, quam discerni a nobis queat: quare apparebit nobis illuminata, &sic fieri non potest, ut lux agitari videatur. Objic. ultimo Si lux esset substantia vel corporeae esset vel spiritualis: neutrum dicendum, ergo &c. Resp. Esse substantiam corpoream primi, &secundi elementi, quod ut clarius percipiatur sit