Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 133
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Quaenam sit materia lucis. ASSERTIO. Materia lucis est materia aetherea quae pressa, &agitata per globulos ad nos descendit. Prob. prima pars. Ex D. Thoma qui explicans illud scripturae Genesis primo fiat lux, &facta est lux, fatetur lucem hanc fuisse corpus lucidum instar materiae, ex qua postmodum in partes distincta, ac divisa veluti in igneos globos fabricata, sol, &stellae factae fuerint, &postea ait hanc lucem fuisse ipsum solem adhuc informem, &imperfectum, quapropter diximus solem nil aliud esse quam ignis, vel materiae aethereae globum circa proprium axem rapide circumactum; Hujus etiam opimonis fuit Antesignanus S. Justinus in expositione fidei ubi ait: nec mihi solem lucem aliam quam qua prima generata est, existimo. Prob. insuper ratione: per id habetur lux, per quod erplicatur illius propagatio, sed per solam aethereae, seu luminosae substantiae pressionem, vel agitationem, a lucidi corporis motu profectam intelligi potest, cur lumen momento pene in immensum spatium radiatim diffundatur, &accensa facula puncto temporis ingentem aulam collustret. Nam solo corporis lucidi, puta solis, aut stellarum, aut etiam lucernae aversae motu, &nisu longa illa aetherearum, seu luminosarum particularum series a sole, &stellis, aut aliis ignibus ad nos usque premitur, &impellitur; nec tam cito propagari posset lumen, si vel profluvium a lucido corpore erumpens, ad quamcumque distantiam moveri, vel qualitatem, seu entitatem accidentariam per longa spatiorum intervalla transferri oportet ut satis unicuique manifestum est aergo &c. Prob. secunda pars. Lux debet moveri, reflecti, &re frangi per certas, ac determinatas lineas, sed hoc habetur per materiam globosam, ergo &c. Prob. min.