Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 135
Unproofread scanNot analysed yet
in primis evidenter constat ex his, quae dicimus de calore, &insuper manifestatur in loco a flamma occupato, cum enim ejiciatur materia globulosa motu vertiginis particularum, e corporibus incendibzy G Google censis defluentium, quae soli materiae aethereae innatant, quam in consensum traxerunt, determinaruntque ad motum vertiginis, necesse est materiae globulosae corpucula flammae immediate circumjecta, particularum flammae motu vertiginis agitatarum extremitatibus verberari crebris ictibus, ac consequenter moveri motu vibrationis supra descripto, quem necessarium esse ostendimus, ut lucis subjectum producat in corporibus, in quae incidit, calorem. Obiic. secundo, lux in corporibus opacis extinguitur sed si lux propagaretur per globulos, vel materiam aetheream posset etiam coadunari in corpore opaco, ergo Resp. neg. mai. quia particulae lucis sunt ita dispositae, ut omnes radii reflectantur velut in meatus exilissimos, sinuolos penetrando in multiplici reflexione, aut dispositione eorum vis intereat, vel quia eorum corporum particulae propter mollitiem, &flexibilitatem globulorum caelestium motum extingunt, sic in carbone lux extinguitur propter multitudinem meatuum ab ignis calore extrudente humiditatem productorum in quos se insinuant radii lucis, sicut etiam proter tenuissimam fuliginem in quam fuere mutatae partes oleosae, &ideo si ossa animalium ita comburantur ut illorum pinguedo incendatur &avolet in auras, apparent alba, si vero ita urantur ut flamma non excitetur nigra apparebunt. Cort. Si ita esset non extinguerentur lux in perspicuis, sed lur extinguitur in perspicuis, videlicet in nube ergo &c. Resp. dist. maj. in perspicuis diversi generis conc. ejusdem neg. lux itaque tantum extinguitur in corporibus perspicuis diversi generis ut sunt nubes, quia dum lux transit ex aere in guttulas aquae, ejus multi radii reflexi retrocedunt; &multi hinc inde refractione disperguntur ita ut pauci recta via per aerem propagentur qui iterum incidentes in alias guttas denuo retrocedunt, &sic iteratis radiorum decessionibus lux tandem evanescit.