Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 134
Unproofread scanNot analysed yet
partes materiae globosae constanter reflectuntur ad angulos aequales angulis incidentiae, ut supra diximus in prima parte, ergo &c. Confirmatur ex luce, quae emicabat e Barometro quando Mercurius concutiebatur, in ea enim concussione, vel propter specialem vitri structuram, aut propter specialem mercurii dispositionem, satis notabilis fiebat mutatio in fluxu materiae aethereae, ut sequi deberet materiae globulosae motus ad lucendum necessarius; in lignis etiam, &in carnibus quando putrescunt insignis fit pororum mutatio, quae inducit insignem mutationem, in fluxu, &effluxu materiae aethereae. Eorum autem corporum lux noctu tantum aut in locis obscuris sentitur, non quia sit validior, sed quia in tenebris pupilla magis dilatatur &plures radios excipit, qui multitudine roborantur &quia retina nullam aliunde commotionem patitur quae possit debilioris lucis actioni officere, ergo &c. Obiic. Primo: si lux in materia: aetherea, vel globulosa consisteret semper haberetur lux, hoc est talsum quia in nocte, &tenebris non est lux, ergo &c. Resp. neg. mai. quia lux licet sit materia aetherea nihiloninus nisi sit agitata motu vertiginis impresso a corpore luminoso non lucet, &ideo sole recedente lux recedit. Haec responsio, petit petitionem principii, siquidem nulla ratione demonstratur materiam aetheream, vel globulosam agitari motu vertiginis, &vibrationis, ergo &c. Resp. neg. maj.