Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 14
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque Elementa sunt principium internum Corporum irresolubile, sive primum, alias Elementum non esset; quia ab aliis se prioribus dependeret; quamobrem tota vis motrix in elementis rendet. Ex possibilitate combinationis Elementorum possibilitas compositi attenditur, veluti vocabulorum possibilitas ex possibili literarum combinatione, sunt enim litterae vocabulorum Elementa, quae pariter in alia priora simplicia non resolvuntur. Eadem ratione Euclides principia mathematica, quae in ordinem redegit, Elementa Matheseos appellavit. Circa Elementorum numerum non una est Philosophorum opinio. Thales aquam, Anaximenes aerem, Heraclitus ignem, Xenophanes particulas terrestres &solida rerum elementa constituerunt. Empedocles quatuor haec conjunxit, &primus totidem Elementa defendit. Sed cum Aristoteles probe intelligeret Corpora illa, si concretive spectentur non esse satis simplicia, ut cum fundamento pro Elementis haberi possint nomina quidem retinuit, sed magis simplicia sibi concedit vocando. 1. Terram id, quod siccum, &frigidum. 2. Ignem id, quod siccum, &calidum, 3. aquam id, quod humidum, &frigidum. 4. Aerem id, quod humidum, &calidum. Chimici Elementa magis substantialia indicare volentes arbitrati sunt Corpora omnia resolvi posse. 1. in tria Elementa nobiliora, qualia eis sunt 1. Mercurius, quo intelligunt Corpus ponderosum, fluidum, solidum, &mobile: 2. Sulphur, quo intelligunt Corpus resinorum, oleosum, &inflammabile. 3. Sal, quo intelligunt corpus rigidum, sapidum, crassum, &in aqua solubile. 2. In duo Elementa ignobiliora, qualia sunt 1. Phlegma, scilicet liquor insipidus, &2. Caput mortuum scilicet excrementum residuum. At enimvero iis primis opponitur, quod scire, fundamento sibi persuadeant illud productum chimicum eadem forma, &quantitate in Corpore delituisse, cum probabile sit, quod ad ejusmodi effectus Symbolam suam contribuat ignis. Cartesiani tria stabilire voluerunt Elementa videlicet ετν π τ α Pars I. Physicae. 1. materiam primi elementi, quae ex particulis subrilissinis figurae indefinitae motusque pernicissimi quae indefiniti constet. 2. Materiam secundi elementi, es particulis figurae sphaericae constet. 3. Materiam Terti Elementi, quae ex particulis figurae irregularis, &inricatae, proindeque ad motum ineptis constet, ubi simul supponunt, quod Elementorum unum in alterum transmutetur. Dari tantum haec tria Elementa inde probare contendunt, quia modo triplicis generis reperiantur Corpora, videlicet 1.