Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 143
Unproofread scanNot analysed yet
quod in voce articulata concurrat sonus cum tono, ut in canta tonus, in loquela sonus praevaleat. Sed hoc infra 3. part. agendo de loquela. Circa secundum de ratione Symphoniae est, quod illa nil aliud esse videatur, quam conjunctio variorum aeris motuum, qui inter se ita conveniunt, ut alter alterum non destruat ac turbet, contra vero si motus ita sint contrarii, ut se destruant, ac turbent, ex his nihil nisi dissonum nasci potest. Primus omnium Pythagoras referente Macrobio in somnium Scipionis, rationem invenit, quae inter corpora consonantes sonos producentia interdicit: Cum enim forte fertuna ante fabri ferrarii officinam pertranfiret, concentum advertit ex malleorum ictibus ortum. Discendi avidus ingreditur officinam; ferientium motus explorat, ac statim sonorum diversitatem diversis percutientium viribus tribuendum putat. Cum autem fabros jussisset in ter se malleolos commutare, vidissetque sonorum discrimina non cum hominibus, sed cum malleis esse conjuncta, tandem animum ad pondera malleorum examinanda convertit, quo in examine deprehendit duos malleos, quorum alter altero duplus foret, eam producere consonantiam, quam Octavam nominamus, graece Diapason, hoc est, per omnes; supple, chordas, aut gradus, aut calamos, aut cicutas: Quoniam a graviore, &infimo sono, seu chorda, aut cicuta ad ejus octavam in fistula septem calamis, vel cicutis compacta, aut in instrumento septem nervis constante, per omnes fides, aut cicutas, aut calamos progredi oportet, ut octavus gradus occurrat, qui cum primo ita congruit, ut in illius locum quodammodo substitui possit; ideo hic gradus novam sonorum seriem priori, similem inchoat, quam vis vox humana ultra duas octavas, seu quindecim gradus extendi non valeat; ut asserunt Plato, Aristoteles, Plutarchus, Boetius &c. qui hos quindecim gradus in quatuor diviserunt tetrachorda. Sonos omnes, &gradus, per quos fit vocis ascensus, vel descensus in musica, his vocibus expressit Guido Aretinus Benedictinus anno 1024. ut, re, mi, fa, sol, la, quas sumpsit ex primis syllabis hemistichiorum hymni S. Joan. Bapt. UTqueant laxis REsonare fibris MIra gestorum FAmuli tuorum SOLve polluti Labii reatum, Ut vero suum sistema, quod ad 20. chordas, seu