Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 144
Unproofread scanNot analysed yet
gradus produxerat, nempe ad sextam supra duplicem Octavam, tyronibus familiarius redderet, singulas ejus voces digitorum apicibus, &flexuris apposuit, unde dictum est Manus, vel etiam Gamma, quoniam infimus ejus gradus, seu chorda ab ipso notatur littera Graeca Gamma, scilicet Gammaut, vel Gut; deinde Are, tum Bmi, &c. At idem sistema ducentis ab hinc annis contractum fuit in hexachordum triplex cum litteris septem semel appositis, scilicet Emi la: Dla re sol: C sol ut fa &c. Videatur Purcotius tom. 2. p. 1. Phys. sect. 5. cap. 5. Consonantia itaque est compositio mixturaque sonorum gravis, &acuti suaviter aurem afficientium: si enim ingrate auris afficeretur, dissonantia esset, non consonantia. Tunc autem duo, vel plures soni inter se sunt consoni, cum corpora ex quibus oriuntur eam habent inter se rationem, seu proportionem, qua ipsorum vibrationes statis vicibus simul incipiant, &desinant. Hinc notandum, quod ligatura est notarum congeries simul condependens juxta formam quadratae, vel obliquae, estque caudata in sinistra, vel dextra parte, habent caudam ascendentem, vel descendentem: vel caret cauda, vel ubique caudata. Si habet caudam in dextra parte sive ascendentem, sive descendentem longa est. Si vero habet caudam in sinistra parte descendentem brevis est una cum intermediis, si autem ascendentem, semibrevis est una cum sequente. Caeterae ligaturae subjectis duobus metris facile dignosci habent. Priad by Oogle Prima carens cauda longa cadente secunda, Ultima quadrata dependens sit tibi longa. Proportio est duorum numerorum inaequalitas; vel sic: Proportio est duarum quantitatum ejusdem generis unius ad alteram, inaequalitate, vel excessu certa habitudo. Et quamvis proportiones sint plures, ac infinitae, octo tamen artis praeceptores armoniae deservientes prae caeteris in usum deferre voluerunt propter vocum consonantias, ac consonantiarum partes Dupla. Dyapason. Tripla. Oct. Quadrupla. Dyapason Dyapenter. proportiones Bisdyapason ContiSesquialtera. musicanet sym Dyipente. Sesquitertia. les. phon am Dyatesseron. Sesquiquarta. dictam. Dytonus Semi. Duplasuperbipartiens. Dyapason dyatesser. Sesquioctava. Tonus. Est igitur dupla proportio quando major numerus