Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 147
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur sunt, quae de Musica pertractant Philosophi; reliqua ad praxim spectant. Quae deficiunt, videri possunt apud D. Thomam, Ambrosium, &Gregorium. Itaque concludendum cum Marsilio Ficino, quod officium musici est in sono gratiam cantus, in cantu sermonis elegantiam imitari: meminisse etiam motus animi multo magis oportere consonantes esse, quam voces, Incongruus enim, alienusque a musis est musicus, cui dum consonat vox lyraque, mens dissonat. Jubet David, Mercuriusque quandoquidem Deo monente canimus, canemus &Deum. Itaque notitia de Musica aliena non est a Philosopho; quapropter multi eam didicere, ut Socrates, &alii plures, cum afferat maximam animi delectationem.