Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 147-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De repercussione, vel Echo. VCHO est vocis articulatae, aut modulatae sonus reE flexus, provenit enim a voce graeca ixiis &ideo graece dicitur ὐχῳ. Quapropter Virgilius Echum appellabat vocis imaginem. Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago. ltaque pro complemento hujus Tractatus oportet Echus etiam rationes explicare; dedecet enim Philosophum hujus celeberrimi naturae phaenomenis rationes ignotare; unde Sciendum ad Echum requiri vocis reflexionem: etenim quatuor sunt, quae per lineam rectam incidentia deffecti possunt: lumen, visio, sonus, &auditio; De lumine, &visione in seq. tract. erit sermo: De soni ergo reflexione, quae omnino contraria est pro intelligentia Echus, praestringit praesens explicatio. Ut autem manifestum reddatur, sit sonorum in A; corpus reflectens sit paries CBD; dum igitur sonus ab A quaquaversum dinunditur in oppositum parietem impingit, in qua vocis diffusione licebit concipere innumeras lineas, quarum tres tantum hic depinguntur A B. AC. AD, Secundum quas vox parieti incidit; ideoque lineae incidentiae dicuntur. Harum omnium una AB.