Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 149
Unproofread scanNot analysed yet
Ex dictis colligitur, quod anguli incidentiae, &reflexionis lineae sonorae sunt ad invicem aequales, quod experientia comprobatur; si enim duo sint ab eodem pariete, nec non ad invicem ita distantes, ut unus audiat alterius Echum, fiunt praedicti anguli aequales, ut in Fig. 50. si sonorum sit ubi A, audiens autem Echum ipsius ex repercussu parietis DBE sit v. gr. ubi C. Observatio docet reflexionem fieri in tali parietis loco, ut lineae ductae ab eo, ad sonorum una, altera ad audienem, faciant angulos DBA. EBC. aequales: ratio vero, seu causa hujus aequalitatis est, quia natura (nisi quid obstet) agit per lincas brevissimas; brevissimae autem sunt in casu nostro, quae faciunt praedictos angulos compares, idest ex omnibus lineis, quae possunt duci ab A per parietem DBE ad C. Brevissimae omnium illae sunt, quae faciunt praedictos angulos aequales, quod demonstratum habes a Vitellione lib. 1. num. 17. Observandum tamen, quod aedificia in edito sita sonoro in planitie constituto ei non resonant Echo, quia omnes lineae a sonoro sursum tendentes oblique hisce muris occurrunt, ac proinde sursum versus reflectuntur, &ideo tota vox illa juxta regulas angulorum incidentiae, &reflexionis in altum reverberatur, ut patet in Fig. 51. Onnes enim lineae ductae a sonoro A ad murum E contrario sursum versus Erepelluntur; debet enim angulus reslexionis CBE esse aequalis angulo incidentiae D BA, atque in partem aversam, videlicet sursum, vergere. Eadem de causa clivus propugnaculorum ei sonoro non reddit Echo, quod existit in horizontale planitio supra quam propugnaculum erigitur; quoniam cum in oppoGoogle oppositam partem sit inclinatum, videlicet in altum reverberat. ocItem muri plani, quibus sonus oblique tantum currit, non reflectunt Echum ad ipsum sonorum; ratio est, quia omnes lineae oblique petunt, consentienter etiam in adversam partem oblique excurrunt, ac per consequens nequeunt ad sonorum reverti.