Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 150
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Echus itaque formationem praeter reflexionem linearum explicatam praerequiritur ut intervallum inter utrumque sit omnino liberum; quapropter melius sonus sentitur, quando nullae intercedunt arbores, aut herbae &c. ut experientia patet: &ratio est, quia aer celerius movetur per medium omnino liberum, ac patens, quam per medium impeditum, &ideo per lineam normalem nihil debet interponi; alias non Echum, sed bombum, idest vocem confusam formaret; sicut etiam id evenit, quando duae resonantiae sibi invicem occurrunt. Item praerequiritur debita distantia, cujus minima esse saltem debet fere 24. passuum Geometricorum; maxima autem inter sonorum, &reflectens est aequalis dimidiae lineae actionis, quia tanta distantia requiritur, quae tanto tempore a voce percurratur, ut sonus primarius cum reflexus ad sonorum revertitur, ita siluerit, ut eum revertentem non ita superet, quin audiri ab eodem sonoro distincte possit: neque adeo magna, ut reflexus sonus nequeat ad sonorum pervenire. Sit igitur in figura, linea activitatis AB, idest vox sonori A audiatur ultimo in B. ,dividatur bifariam in C. dico AC esse maximam distantiam, (Fig. 52. Secundum quam ex pariete in C erecto echo reflecti possit ad A, nam pariter hic, atque in luminis reflexione discurrendum est; atqui ex doctrina Catoptricorum tanta esse potest linea radiosa reflexa, quanta eadem esset, si non reflecteretur, sed recta tenderet: vel linea directa, &reflexa simul semper sunt aequales lineae activitatis, v. gr. reflectens in C poterit reflectere reliquum radium CB, &non amplius.