Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 152
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus sequitur Echum audiri posse ab audienti bus in orbem sitis, si enim adeo magnus sit parties, ut ab eo reflexiones fieri possint circumquaque, id est a dextris, &a sinistris, superne, &inferne; omnes autem reflexionum anguli sint invicem aequales, manifestum est omnia puncta incidentiae fore in peripheria circuli descripta in pariete, quare lineae omnes reflexae, cum reflectantur ad consimiles angulos, erunt omnes in superficie conica reflexa, cujus basis erit circulus, in cuius circuli peripheria auditores positi omnes Echum exaudient. Porro si haec fusius explicare velim, intelligenda esset prius pyramis incidentiae more Opticorum, cujus vertex esset in A, figurae basis vero in pariete B DE, quae basis esset circulus, cujus centrum D, circumferentia vero per BE transiret, ex qua circumsarentia reflecterentur omnes lineae efficientes reliquam pyramidem reflexionis; cujus basis esset orbis, in cujus peripheria auditores positi varias Echus exaudirent, quae omnia essent eodem modo demonstranda, quo demonstrantur in Tract. de fig. Iridis, ut in Quando sonorum est extra centrum concavi, Echo redditur imperfecta, quia non amplius lineae rectae aequales sunt, nec normales, sed una tantum, v. gr. sit sonorum in G, una tantum GB normalis erit, aliae duae GC, GD oblique reflecti occurrent, &ideo juxtare gulas reflexionis reflectuntur non ad sonorum G, sed ad H per reflexam CH, DH reliquae, quae incidunt extra CD reflectuntur ad alia puncta propria ipsi B, quae vero incidunt extra C, &T reflectuntur ad alia puncta remotiora AB, quam sit, H &ideo resonantia evadit imperfectior, ut in Fig. 55. Echus multoties, non semel tantum nostras voces repetit, sed etiam easdem eleganter multoties repetit, unde Lucretius cecinit. Sex oogle Sex etiam, aut septem loca vidi reddere voces, Unam cum faceres: ita colles collibus ipsis Verba repulsantes iterabant dicta referre. Postea Plinius lib. 36. cap. 15. haec habet: In Urbe Cnaici juxta portam quamdam, Turres septem acceptas