Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 151
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur CB aequalis sit ipsi CA, lumen usque ad A exacte, &nihil ulterius reflectetur; quoniam vero eodem modo de linearum vocalium reflexione asserendum est, sequitur reslectens in E posse reflectere reliquam lineam sonorum CB normaliter usque ad sonorum A, cum reliqua DB quae reflectenda est, minor sit quam AD. Ex quibus patet omnes Echus reflexiones existere inter A, &C, quorum remotissima erit in C, ac proinde maximam reflectentis a sonoro distantiam aequalem, esse semissis lineae activitatis; ubi non omittendum hujusmodi Echum fore debilissimae, &quasi moriturientis vocis, qualis scilicet exaudiretur in B extremae lineae activitatis. Quod si verum est reflexionem debilitare aliquantulum vocem non erit vor reflexa omnino, sed fere aequalis voci primariae. Quare autem ex imis vallibus Echo resonare possit, ratio est, quia Echum hujusmodi resonat ex ima, atque opposita rupe cui vox sonori normaliter dimittatur, ut in fig. 53. licet contemplari. Vox enim a sonoro A normaliter per lineam AB decurrit in imam, &oppositam rupem CBD, atque deinde per eamdem viam juxta legem reflexionis revertitur ad A; oportet tamen partem oppositam rupis esse planam, modice concavam, &satis tersam. Pariter observandum in minori distantia Echum pautiores syllabas repetere, quia tardius vox reflexa revertitur ad sonorum, consequenter in minori distantia brevius est tempus, &ideo pauciores syllabas repetere potest quapropter sciendum vocem primariam, majorem, &sortiorem esse, quam reflexam, &ideo cum Echo statim post primam vocem repetit omnes illius syllabas necesse est durationem propagationis esse duplam orationis primariae vocis, quam reflexae. Aliquando etiam evenit Echum tantum repetere ultimas syllabas propter distantiam, pariter si sonorum sit simul cum alio audiente in marima distantia a reflectente, abeatque in contrarias partes aequalibus intervallis sonorum quidem rectia a pariete audiens autem ad parietem sonorum nusquam amplius Echum, audiens vero ubique exaudiet.