Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 155
Unproofread scanNot analysed yet
Amaritiem inde derivant quando corporibus reperiuntur salia terrestria quae linguam non tam pungunt, quam limae instar rodant, &inde etiam reddere volunt, quare fructus immaturi acidi sunt, maturiores dulces sunt, &praeter modum maturi, &jam putrescentes fiunt amari. Sapor gratus, &ingratus non dependet ab objecto, sed aphantasia hominum ut in plurimum, quibus id gratum, quod cum appetitu &id ingratum, quod cum tadio gustant. Appetitus autem, &sastidium sunt actus animae, quae quid corpori sit utile vel inutile optime novit, nisi hominum stultitia corrumpatur. Corpus omne odorem producit quando exhalationes particularum in primis susphurearum emittit, hae enim in aere volitantes innares adducuntur, quorum tunicam papillosam commovent, odoremque in mente excitant, ex hoc supposito facile patet Primo quare aere sereno corporum odor intendatur; videlicet quia tunc plures ex his exhalant particulae, &ex halatae magis agitantur; quam aere frigido, &humido. 2. Quare quaedam corpora odore careant quandiu non teruntur vel agitantur, videlicet quia per contritionem quiescentes particulae agitantur, &per aerem volitantes nares ingrediuntur. 3. Quare flores in aprico crescentes magis, quam qui in unbra spargunt odorem, videlicet quia solis vehementia odorata illa effluvia, quae ex his elabuntur prorsus ehansta videntur. Odorum differentiam derivant Physici ab effluviorum diversitate ratione figurae, texturae, motus, impetusve, quibus nervi narium papillae diversimode afficiuntur. Omnis autem modorum varietas ad duas generales referri potest species, quales sunt Odor suavis quem a particulis salino-Sulphureis subtilioribus flexbilioribus ac purioribus provenire arbitrantur. Odor grave olens, scilicet saetor, quem a particulis crassioribus, rigidioribus &acuminatis derivat.