Latin
CAPUT V
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 156
Unproofread scanNot analysed yet
Inde accidere videtur quod in corporibus odoratis sole ferventiori aliquando expositis modo dictae particulae ita possint mutari, ut ex teterrimo odore fiat suavissimus Adhuc notandum est quod omnes homines non eadem ratione odoribus afficiuntur; siquidem odor qui hunc offendit alteri haud sit ingratus, hanc diversitatem ab organorum varietate dependere nonnulli arbitrantur. Etenim hoc ipso fieri putant ut illae particulae quae hujus hominis papillas quasi titillant alterius irritent, quin imo cerebrum saepe ita conturbant, ut inde animi deliquium patiantur. A cerebro per totum corpus dispersa sunt quaedam nervorum filamenta, quae sunt propria organum tactus. Sunt autem hae papillae figura piramidales, &pro ut diversimode ab objectis attinguntur diversam in anima excitant perceptionem, sic quanto plura nervorum filamenta simul aequaliter tanguntur anima aequalem, &levem, si vero inaequaliter tanguntur inaequalem, &asperam corporis superficiem sentit. Qualitates tangibiles sunt plures, in praesenti de calore, &frigore agemus, in sequenti vero de reliquis. Corpus aliquod sensum caloris excitat quando ejus particulae vel sensibiles, vel insensibiles motu vario velocissimo, &ut nonnulli loquuntur reverberato, aut verticoso, aut vertiginis rapiuntur quae motu suo expansivo papillas nerveas per aerem dispersas concutiunt. Hinc si ferrum ferro, lignum ligno teramus, eademque manibus nostris admoveamus, anima calorem sentit. Ideo etiam manus fricatae incalescunt, molendinarum axes candescunt, &aqua tunc demum calida deprehenditur, cum ejus particulae ab igne vehementius moventur. Dixi motu vario &perturbato, nam motus directus, quamvis pernicissimus, calorem excitare nequit, &hac de causa nec ventus calorem excitat, ex hoc posito fundamento facile intelligitur primo. Quare igni assidentes calorem sentiamus; videlicet quia igneae particulae tulae ad cutem nostram appellentes papillas nerveas simili motu agitant; secundo. Quare fimus putrefactus calorem concipiat, videlicet quia ejus particulae tunc varie ab incluso aethere agitantur. Ea de causa etiam saenum madidum accenditur &infinita alia calorem concipiunt.