Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. de Beliquis qualitatibus sensibilibus. TLUIDUM ab humido distinguunt fere omnes Peripatetici, ideo humida definiunt, quae siccorum superficiei adharent, &liquida, quae facile alienis terminis difficile vero suis continentur. Quae definitiones non naturam sed effectum hum iditatis, &fluiditatis tantum explicant. Nos autem tanquam duas qualitates distinctas non recognoscimus, sed tantum distinguere volumus per diversos effectus, adeo ut idem sit fluidum, &humidum. Humidum quidem quatenus particulas suas relinquit, quae aliorum poros penetrant; fluidum autem quatenus undequaque movetur.