Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 158
Unproofread scanNot analysed yet
Humidum itaque liquidum dicimus, &molle corpus consistere in motu, quo par ticulae moventur in omnes loci differentias eo quia earum partes non sunt omnino unitae, qua ratione mollia vocantur; ita omnes recentiores, &constat ex eo quod liquidorum particulae aliae sursum feruntur, aliae deorsum &c. ut apparet tum in aqua fluminis tum maris; quia autem non sunt stabili nexu conjunctae ideo ad invicem facile separantur &corporibus per quae transeunt nonnullae adhaerent; sub qua ratione humida vocantur, &ideo humidum soli fluido competit, &fluidi particulae in omnes loci differentias ciuntur. Objic. primo. Fluida non semper humectant; flamma enim fluida est, &non humectat: secundo Aqua in vase quiescit, &tamen est fluida ergo fluiditas non consistit in motu tertio Fluida acquirunt maximam consistentiam, ovi enim vitellum &albumen ad ignem indurantur sicut aqua in glacies, &christallum transmutatur, ergo de ratione fluidi non est motus Resp. Ad primum. Fluidum quantum est ex se humectare, quod autem aliquando non humectet provenit ex conditione corporis non recipientis humectationem, ut pennae anatrum, &pili castronum. Ad secundum negamus aquam in vase quiescere: cujus evidens signum est quia si frustula salis, aut saccari in aquam fundantur, solvitur eo quia particulae aquae per poros salis ingredientes ipsum solvunt &dissipant. Ad tertium vitellum, &albumen ovi rigorose non esse de genere fluidorum, sed etiam dato, ideo solidescunt, quia motum amittunt, qua ratione aqua in glaciem, &christallum condensatur. Ab opposito apparet siccum consistere in partium quiete, quapropter corpora sicca maxime resistunt agenti, ut experientia satis facit manifestum. Rarum id dicitur, quod magno in spatio parum habet materiae.