Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 163
Unproofread scanNot analysed yet
Confirmatur. Nisi ita diaphaneitas explicetur non appatet primo, cur diaphana in parva quantitate, condant opaca in quantitate majori Ratio eadem est: quia per appositionem plurium diaphanorum novi semper pori obcluduntur in quorum continuata serie consistit diaphaneitas, secundo non apparet, cur luminis pars per diaphanum transmittatur, &pars reflectatur; quod solum ex eo provenit, quia illi tantum radii luminis transmittuntur, qui occurrunt in poros per rectam lineam dispositos; Illi vero radii, qui in solidas partes impingunt, reflectuntur, unde nulla reperitur Christallus, quae aliquam radiorum partem non reflectat Quod vero dentur multiplices pori in cunctis corporibus suadetur Primo: quia nullius corporis superficies est perfecte complanata, ut ex eo arguitur, quod glutino corpora omnia sibi semper adhaerere possunt; etundo. In plantis manifestissimi sunt pori, cum ex eorum truncis educto humore visibiles sint; tertio. In animalibus sudor poros indicat; quarto. In corporibus diaphanis ex eo probantur pori, quod in cujuslibet laevigaissimi speculi superficie muscae inhaereant, &deambulent, quia scilicet parvulos pedes poris immittunt iisque adhaerent. Objic. in contrarium. Quaelibet pars christalli illustris, &perlucida apparet; ergo si diaphaneitas provenit er libero transitu lucis quamvis non inveniat duri corporis occursum, dicendum erit aliud christallum non esse quam coordinationem pororum, absque ulla parte dura, &impediente lucis transitum, quod tamen est falsum.