Latin
CAPUT VII
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 164
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. Concedo antec. ,&nego Consequens. Oculis non distinguuntur, neque poruli, neque partes Christalli, inter porulos commixtae ob earum exilitatem, &a quibus lucis transitus imperditur; hinc tamen non potest inferri eas non dari, nec per earum intermissionem non esse interruptam lucis propagationem, dum per christalli substantiam transmeat; sicut in raro admodum, &tenuibus constante filis velo exparsa, quamvis peculiares umbrae non distinguantur, non sequitur tamen non esse interruptam lucis propagationem, quia ex interruptione radiorum non sequitur interruptio visionis objectorum, dummodo in organo visus non sit interruptio aliqua sensibilis radiorum ad totale aliquod objectum pertinentium. Hinc dum trans velum objecta respicimus, non tamen objecta videmus interrupta. Cognita Diaphaneitatis natura, dignoscitur natura opacitatis, sublata namque a corpore multiplicitate, &coordinatione pororum opacitas inducitur. Quae de luce, &astronomicis qualitatibus exposita, sunt nos excitant ad percurrendum amplum Coeli spatium, &superiora corpora in quibus quam maxime Divina resplendet Sapientia, &homines summopere delectantur. Juvat ire per alta Astra. Juvat Terris, &inerti sede relictis Nube vehi, validique humeris insistere Atlantis TRAbyG gle ἐε τα ἐ