Latin
SECTIO I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 167
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO I. De Mundo. CAPUT I. De definitione, &varia Mundi appellatione. VARIAE Mundi in philosophorum commentariis descriptiones circumferuntur, quarum aliae verae, aliae falsae aliae propriae, aliae impropriae, aliae perfectae, aliae imperfectae. Plinius definit mundum tali pacto, Mundus numen es aternum immensum, neque genitum, neque interiturum unquam, sacrum, totum in toto, imo vero ipsum totum finitum, &infinito simile, omnium rerum certum, &simile incerto, extra, intra cuncta complexum in se, idem rerum naturae opus, &rerum ipsa natura, quae definitio, seu potius descriptio omnino intollerabilis est homini nec Deum nec mundum agnoscentis; unde de hoc dici potest quod scribit Apost. ad Rom. 1. v. 25. Qui de gentibus loquens at Commutaverunt veritatem Dei in mendacium, &colurunt, &servierunt creaturae, potius quam C reatori qui est benedictus in saecula. Amen. A Platone mundus defntur Animal, idque intelligens divina providentia constitutum; a Cicerone dicitur Communis Deorum atque hominum domus quae definitiones aut a recta ratione aberrant, aut potius metaphorice allatae sunt ut ista Ciceronis. Mundus igitur vere, &proprie definntur Conpages Coelo, terraque augumentata iisque naturis, quae intus continentur quae cum totam mundi naturam explicet pro vera, ac adaequata ipsius definitione haberi debet, Mundus postea quantum ad vocis significationem varias habet acceptationes. Primo enim apud Theologos. dibzy G Goc &Philosophos accipitur pro collectione omnium rerum a Deo Creatarum, tam corporearum, quam incorporearum, quae significatio in Scripturis haud infrequens est, sic Joan. 1. v. 10. dicitur de Verbo Divino &Mundus per ipsum factus est, nempe omnia quae facta sunt.