Latin
TRACTATUS IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 166
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto Topographia, quae est descriptio alicujus loci particularis, ac denique Hydrographice, quae est aquarum ac Maris descriptioHominem si exceperis ex aspectabilibus Dei operibus, nullum fere est, quo Creatoris illustrior fiat gloria 3 gloria, inquam, Sapientiae, Bonitatis, Potentiae. Hinc est, quod tot locis ad caelestia Corpora provocat Regius Vates, eaque ad Dei laudes excitat; &alicubi expresse dicit Dei gloriam a Coelis enarrari: unde gravis quidam Author ait Coelum esse alphabetum majusculis literis exaratum; in quo Majestas Dei quadripartito describatur 1. Ex operis ipsius Maiestate 2. Ex innumerabili Stellarum multitudine; 3. ex mirificentissima earum varietate. 4. Ex illarum magnitudine: ex quo patet, finem principalem stellarum esse Dei gloriam. Subordinatus finis est, ut tanquam lucidissimae faces mundum hunc illustrent inferiorem sua luce; quod expresse Moysis verba testantur Gen. I. v. 14. Fiant luminaria in firmamento Coeli, ut dividant diem à nocte Alter finis est, ut tempora describant, &Tempestatum vires efficiant, quod ex laudato capite Moysis habetur, ubi haec leguntur: Fiant luminaria in firmamento Coeli, &dividant diem a noste, &sint insigna, &tempora, &dies, &annos quod evidenter patet in Sole, qui suo cursu quatuor anni tempestates efficit, sua revolutione ab ortu in occasum efficit diem, ac denique totum percurrendo Zodiacum efficit annum. Ut autem haec omnia ea, qua fieri potest claritate, explicentur ea, quae ad Mundi, &Coeli dispositionem attinent, sunt exponenda, SEgle