Latin
SECTIO I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 168-2
Unproofread scanNot analysed yet
quae nulla profecto est, vere dici possunt de Deo, non quod ipse sit anima hujus mundi, sed quia ipse est Creator, &Conservator eorum omnium, quae in mundo sunt, ac fiunt. Hic enim est vere Spiritus ille ubique praesentissimus, sine extentione sui per omnia diffusus, qui intus omnia alit. Haec mens illa est, quae magnam mundi molem agitat substinendo, conservando, &omnia sapientissime gubernando. Philo Platonicus animam mundi ait esse providentiam Dei. Hanc Platonis quoque sententiam fuisse multorum opinio est.