Latin
SECTIO I
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 169
Unproofread scanNot analysed yet
Calidius Platonicus super Timaeum asserit per mundi animam a Platone intelligi id, quod Christiani Spiritum Sanctum appellant; quod &confirmat S. Cyrillus loquens contra Julianum, ubi loquens de Spiritu Sancto haec verba habet. Quem &animam mundi dicit Plato &Pariter Cicero in quaestionibus academicis. Ex qua sententia profluit absurdum nonnullorum dogma, quod Deum esse mundum asserit. Mundum animatum esse praeter Ethnicos etiam Viri doctissimi Christiani asseruerunt; Habuit enim inter Patres patronum Origenem hoc dogma. Dubitavit Augustinus utrum animal mundus sit, nec ne? quare pro hujus quaestionis majpri dilucidatione sit