Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 170
Unproofread scanNot analysed yet
In isto lapide pariter nullum sensationis, intellectionis, volitionis indicium deprehenditur; nec deprehendi possunt, ut in Metaphysicis disputatum est. Ergo cum iste lapis evulsus sua sede non desinat esse pars universi, &alia ex parte in ipso nulla vitalis actio reperiatur, concludendum erit, figmentum esse a Platonicis excogitatum hanc universi animam, quae omnia animata ac viventia dat. Insuper accipiamus aerem quodnam in ipso vitae vestigium reperiemus? quo alimento dicemus eum nutriri? quae vis generandi in ipso reperitur? qua sentiendi, aut intelligendi facultate praeditus conspicitur? profecto nulla; quin imo si sensus inesset aeri, vel terrae, vel aquae, iste ipsorum malo potius, quam bono inesset. Perpetuos enim dolores sentirent, cum continui solutionem perpetuo patiantur. Probatur secundo Mundi anima in rebus per se animatis an edit operationes vitales distinctas ab operationibus, quae proficiscuntur a propriis animatorum animabus, nec ne? Si prius monstrentur quaeso in homine actiones, quae ab hac anima mundana edantur, quas propria hominis anima, &corporis organizario edere non possint, idem monstretur in bruto, plantis, &metallis, nulla certe monstrari poterit. Si posterius frustranea erit haec anima, cum sufficiat sua cuilibet rei naturali propria forma divino influxu conservata. Probatur tertio Sil mundus esset animal perfectissimum, ut Stoici &Platonici sentiunt, utique vim habebit similem mundum secundum omnes partes ex Ae procreandi, at consequens est falsum, ergo &antec. Connexi ratio est, quia certum perfectionis in animali documentum est quando simile sibi potest procreare. Probatur ultimo: si una esset universi anima, &quidem rationalis, sequeretur bruta plantas, lapides, pollere metalla, elementa non minus ratione quam Angelos, &homines.