Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 169-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Mundus nullatenus est animatus. Probatur primo Si omnes universi partes communi quadam anima essent animatae, in omnibus utique apparerent conspicuae operationes vitales, quae sunt nutritio, auctio, generatio, sensatio, intellectio, volitio, atqui haec omnia in qualibet parte hujus universi non reperiuntur ergo &c. Probo minorem. Accipiatur lapis a sua nativa sede avulsus, hic quo alimento extrinsecus assumpto nutriri dicetur, profecto nullo, &tamen non minus est lapis, quam si esset in ipso Terrae meditullio, nec ex eo, quod inde sit avulsus, definit esse pars universi, nec per consequens in Stoicorum sententia ab hac anima universali disjunctum: si non nutritur, non augetur; nec vero ullus unquam lapis sibi similem lapidem generasse visus est.