Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 173
Unproofread scanNot analysed yet
Rotunda figura in omnibus partibus non observatur, quin potius in mundi partibus omnes figurarum species reperiuntur, quod esse non deberet, si rotunditas esset universi forma: forma enim quae res in suo esse proprio constituit in omnibus eadem reperiri debet, quae ab ipsa ut talia constituuntur. Denique etsi mundi extimam partem, Coelum nempe Empyreum rotundae figurae esse, &hujus respectu Mundum rotundum dici concederemus, non tamen hanc mundi formam esse sequeretur. Nam &sublata rotunditate, coelum maneret Coelum, terra maneret terra, cum e neutrius essentia fluat rotunditas. Tertiam igitur amplectimur sententiam, quae mundi formam in perfecta ipsius partium ordinatione, &connexione constituit, ex qua mundi pulcritudo resultat quod praeter melioris Nominis philosophorum authoritatem validae innititur rationi; Forma enim est illa, per quam res est id, quod est, &a caeteris rebus distinguitur, atqui per talem partium ordinationem, &conntrionem mundus est mundus, nomen enim ab ornatu convenienter habet; &per hanc dispositionem atque tonnexionem unius partis cum altera a mole confusa, quam chaos appellant, distinguitur, quod non mundus, hoc est ordinata corporum naturalium compages, sed deformis eorum confusio, appellatur ergo talis ordinatio, &connexio partium est forma mundi. Adde quod ab ordine habet, quod sit unus, veluti domum unum dicimus corpus, cum omnes ejus partes apte sint coagmentatae, quod non haberetur si talis ordo, &connerio ipsius forma non esset: quia tunc ab ipso byGoogle ipso separari posset, ipso remanente. Unde dubitandum non est quin in admiranda rerum naturalium varietate, per certa genera, &species distributarum haec forma consistat, adeo ut, quae numero videntur esse infinita unico quasi obtutu omnia percurrantur in distintis generum, &specierum classibus, quam jucundissimam contemplationem sibi Physica deposcit.