Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 174
Unproofread scanNot analysed yet
In apta superiorum, &inferiorum collocatione, eaque naturae rerum convenientissima. Gravissimum enim, &impurissimum corpus quasi basis universi, Terra in imo est collocata, contra vero naturae corpora purissima, &defecatissima, nempe sydera supremum mundi spatium occupant, &ab imi consortio per quam longissime separata; quae mediae puritatis sunt inter extrema veluti aptissima vincula interjaceat, ut aer, &aqua, quorum ille Syderum vim in terram devehit, omnemque inanem mundi hiatum prohibet, ista terrae se undequaque insinuat, &foecunditatem praestat. In mira omnium proportione, quae divinam Dei Bonitatem, Sapientiam, ac Omnipotentiam praedicat, cum ab imo ad summum usque harmonice, atque convenientissime assurgat; Unde Coelius lib. 1. c. 2. refert, a peritioribus deprehensum esse in Mundi creatione De un usum esse Arithmetica, Geometria, &Musica. Arithmetica in numero rerum, Geometria in Mensura, Musica in pondere. In omnium sibi invicem ministrantium ordine, &nexis: qui plane admirandus est. Omnes siquidem universi partes mutuas sibi tradunt operas in depraedicando divinam Gloriam, &hominum commodis promovendis. Sydera enim benigno calore terram fovent, aquae humectant; Temperatus caloris, &humoris concursus faecundat; foecundata innumeras plantas e sinu copiosissime effundunt in animantium usus, ac denique tanta est connexio inter unam, &aliam partem universi, ut una sublata totum universum collapi sit necesse. Ex quibus omnibus magis declaratum apparet, quam certa, ac stabilis sit nostra de Mundi forma sententia. CADe Mundi finitate, &extensione.