Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 175
Unproofread scanNot analysed yet
JONNULLI tam ex Gentilibus, quam ex Christi Fidelibus Mundum infinitum esse contenderunt; ex Gentibus fuit Anaximander, qui Mundi principia statuit infinita, Diogenes, qui tamen Mundum ab universo distinxit, Seleucus, &Stoicorum schola, quae Mundum una cum vacuo infinitum esse credidit. Ex Christi fidelibus fuit Franciscus Patricius, ingenium ut multarum subtilitatum, &novitatum, ita &absurditatum feracissimum. Turpe certe est in Christianorum Scholis adhuc paradoxum hoc defendi. Existimat etiam Gulielmus Gilibertus in libro de magnete non alia re rectius intelligi infinitam Dei potentiam, quam si infinitum mole conderet Mundum: contra quos sit