Latin
ASSERTIO PRIMA
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 176
Unproofread scanNot analysed yet
haec leguntur Pondere, mensura, &numero Deus oOemum Iafnitas est solius Dei proprium, &incommunicabile attributum, consequenter, quidquid Deus non est, finitum, &limitatum esse necesse est. Obiic. primo cum Francisco Patricio. Posito uno contrariorum in natura, ponitur &alterum, sed in natura ponitur finitum, ergo debet poni &infinitum intra limites naturae. Resp. hoc axioma non esse absolute verum, nam potest adesse in natura aliquid, quod contrarium non habeat, nec ex eo quod aliquid sit, suum contrarium necessario importat. In prima enim rerum conditione omnia erant valde bona, nihilque erat mali. Itaque axioma universale non erit, nisi de iis accipiatur contrariis actu existentibus, quae ad universi perfectionem requiruntur. Si vero infinitum naturale quoad molem adesset non solum ad universi perfectionem, &pulchritudinem non conferret, verum etiam ipsam impediret Corpus enim mole infinitum nonnisi unum esse potest, adeoque excluderet alia omnia, sine quibus universum nequit esse perfectum. Objic. 2. Deus essentia, &bonitate, &potentia est infinitus, ergo mundum produxit infinitum. Talis etenim est causa, qualis effectus, ac per consequens si Mundus esset finitus, &causam finitam argueret, quod dicere impium foret. Resp. neg. cons. Ad probationem dico; Talem esse causam, qualis est effectus loquendo de causa univoca, transeat, loquendo de causa aequivoca, seu analoga nego. Deus enim non est causa univoca hujus Mundi, cum Mundus nihil habeat de iis, quae in Deo relucent, attributis, quinimo ipsis omnino oppositas habet proprietates, unde male ex effectu finito Creatoris finita potentia argueretur Praeterquamquod ex tali argumento sequeretur quamlibet creaturam utpote Dei effectum esse infinitam, quod absurdum omnino est. Sequeretur Mundum aeternum esse, item essentiam spiritualem esse, ac denique immutabilem, quia Deus est Aeternus, est essentia spiritualis, ac immutabilis, unde Dogl unde nullum esse argumentum a Patricio allatum maniseste apparet. Quamvis tamen finitus sit Mundus, mensuram ejus assignare supra hominem esse videtur, unde Plinius l3 I. c. 1. ait: Furor est mensuram Mundi animo quosdam agitasse, atque prodere ausos.