Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 177
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Mundi unitate. IN omnibus fere saeculis de mundi unitate dubitatum A est intra, &extra Ecclesiam. Inter Gentes innumerabiles mundos adstruxerunt Anaximander, Archelaus, Xenophanes, Diogenes, Leucippus, Epicurus, &Anaxarchus, quem cum de mundorum infinitate disserentem audisset Alexander Mignus illacrimasse fertur Amicis vero rogantibus quidnam lacrymis dignum ei accidisset, respondit, An indignum est, nos flere, si cum infiniti Mundi esse perhibeantur, nondum unius domini simus. In eadem sententia &Democritus fuit qui magnam Mundorum diversitatem esse ajebat. Nonnullos carere dictitabat Sole, &Luna, aliis plantis &animantibus, contra vero omnibus hisce alios abundae, &quamplurimi alii. Intra Ecclesiam fuit Origenes, qui cum Epicuro ajebat infinitos mundos existete non uno tempore, &simul, sed successive, adeo ut fuito uno inchoaretur alter infinita quadam successionis serie. Unde absurde, &blaspheme asserebat pro Mundorum infinitorum redemptione Christum infinities passurum, quapropter contra hos omnes sit Tom. III. ASMundus unus est, &hoc ex revelatione Divina habetur. Prob. 1. Solidiori Scripturarum fundamento.