Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 189
Unproofread scanNot analysed yet
Densae vero, &indissipabiles Caeli partes ad vacuum occupandum properare non possunt, ergo si Coeli solidi statuantur etiam vacuum erit admittendum, &quidem coacervatum Prob. 3. Ex cometarum motu; Cometae enim moventur motu irregulari, modo enim superius, modo inserius apparent, modo huc, modo illuc divagantur atqui si Coeli essent solidi, cometae non possent ita moveri, ergo &c. Prob. ultimo. Si Coeli essent duri, ac solidi, sydera non possent ad nos lumen transfundere, cum impossibile sit, lucem tam densa corpora posse penetrare. Nec dicatur esse Corpora diaphana, quia diaphaneitas in tam profunda materia conservari non potest, ut patet in mari ad cujus fundum lumen non transit; Item cum in adversariorum sententia Coeli proprios, &diversos motus habeant, necesse foret, ut lumen refrangeretur, ut patet dum duo vitra luci exposita diversis motibus apitantur, tunc enim refrangunt lucem, nec transmitti pueest per lineam rectam, ergo ex his omnibus patet coelrum fluiditas. Pnb. secunda pars: Humidi effectus est humectare sed aer ab humidis exhalationibus purgatus nunquam humectare aliquid cernitur, ergo aer non est humidus: hanc vertatem experientia docet, nam aeri bene purgato ab humidis exhalationibus exponatur aliquod corpus, hoc quantumvis sub dio relictum nunquam humidum reperies, nam in tantum humidae exhalationes corporibus adhaerent propter eorum particulas ramosas, quibus caret aer purus, qui idem est, ac aether seu subtilissima, ac coelestis materia.