Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 190
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo aeri iste affectus deest, non video quare humidus dici debeat, causae enim certius judicium efformare non possumus, quam ex ejus effectibus. Obiic. 1. Contra primam partem Job. 37. v. 18. dicitur Coelum esse firmum instar aeris, aut speculi fusilis, ergo ex Sacra Scriptura fluiditas Coelorum destruitur. Resp. Nego consequentiam, &explico verba Sacrae Scripturae. Omnes interpretes, nihil aliud significari volunt per ista verba Tu forsitan cum eo fabricatus es Coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt? nisi Potentiam, atque Sapientiam D vinam, quae non minus constantem, atque perpetuam reddere potest, &scit, rem sua natura fluxam, &labilem, quam si solidissima, &ex aere fusa esset, unde Coelos instar aeris esse nihil aliud est, nisi dicere, ipsos esse firmos, atque constantes, qua constantia, &firmitate cum analogice cum aere conveniant, ideo instar aeris dicuntur; per illa verba postea, aut speculi fusi significari existimant interpretes, specialiter Doctissimus Pineda, cujus est etiam explicatio superior, nisi pelluciditatem Coeli, quam &nos ultro admittimus. Caeterum verba allegata ex Sacra Scriptura non sunt ipsius Job, sed Eliu, a quo impietate, &insipientia Job arguitur, proinde Testimonium illud nullius est roboris, praesertim cum Eliu postquam Job alloquutus est reprehendatur sequen. cap. versu secundo his verbis. Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis. Objic. 3. Stellae fixae aequalem servant distantiam, sed si coelum esset fluidum hoc fieri non posset, in ipso enim vagarentur, &sua loca mutarent. ergo &c. Resp. Aequalem illam distantiam, quae inter stellas fixas observatur non Coelorum soliditatem arguere, sed tantum illos determinatos quosdam orbes occupare, nam non in unius sphaerae circumferentia reponuntur, ut nonnulli autumant, sed singulae suum spatium habent, in quo versantur, &quoniam inter se eundem ordinem &proportionem servant, ideo fixae vocantur. Insuper defacto datur vacuum disseminatum, ita alibi probatum est. Objic. ultimo Positis Coelis fluidis intelligi non potest, quomodo solida Corpora in ipsis contenta, ubi sunt Planetae, deferantur, cum tantam vim fluida non habeant, ipsa substinendi, sed facile duris cedant.