Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 193
Unproofread scanNot analysed yet
Geneseos, firmamenti, &ipsi tribuit dividere aquas ab aquis, &versu 17. asserit in hoc firmamento collocata esse sydera, Propterea sic disserunt, sydera per sacram scripturam sita sunt in firmamento, firmamentum dividit aquas ab aquis, ergo supra sydera sunt aquae. Nam si firmamentum est medium quoddam interectum inter aquas superiores, &inferiores, necesse est ut supra ipsum sint aquae, alias non esset medium, si aquae sunt supra firmamentum necessario erunt supra sydera, cum ista sint infra ipsum firmamentum Confirmant hoc ex eo, quod nomine aquae caelestis non possint intelligi nubes, quod ex eo evincunt, quia nubes secunda die non erant, &tamen secunda die fuit creatum hoc firmamentum, ut divideret aquas superiores actu existentes ab aquis inferioribus, ait enim scriptura, Divisitque aquas, quae erant sub firmamento ab iis, quae erant super firmamentum. Denique adducunt alia scripturae loca, quae eorum fivent sententiae, &praecise Canticum Trium Puerotun Daniel 3. ubi versu 80. dicitur benedicite aquae omni, quae super coelos sunt Domino: &vers. 73. Benedicite sulgura, &nubes Domino ergo aquae, quae super coelos sunt, distinctae sunt a nubibus; Hanc sententiam pariter probant Justinus, Basilius, Theodoretus, Genadius Ambosius, Beda, &Philo, ac Josephus Hebraeorum doctisimi. Alii vero per aquas Caelestes aliud non intelligunt praeter nubes, quorum momenta sunt. Primo David Psal. 148. ad Dei gloriam celebrandam excitans creaturas; primo excitantur Angeli, 2. Sol &luna. 3. Caeli Caelorum. 4. Aquae, quae sunt supra Caelum. Deinceps descendit ad meteora, &bestias nulla facta mentione nubium, ergo signum est per aquas superiores intelligi nubes. Secundo, quia Moses in descriptione Tom. III. rerum caelestium nullam mentionem fecit nubium, quarum multiplex utilitas, ergo nomine aquae caelestis nil aliud intellexit praeter nubes. Praeterea variis in locis scripturae aquae supernae vocantur nubes. Job. 26. v. 8. dicitur: Quia ligat aquas in nubibus suis: &Jerem. 10. v. 13.