Latin
CAPUT III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 192-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. De Aquis quae sunt super firmamento. DUM in disputatione de Coeli materia mentio facta sit aquarum superiorum, quas ab inferioribus distingui per expansum in Mose legimus, de iis disserere necessarium duco. ,quas In hoc duae sunt Philosophorum sententiae cum suis rationibus afferemus, ut quisque sibi eligat, quam magis veram esse agnoverit. Defendunt nonnulli revera supra stellas reperiri aquas, quod ex ipsa scriptura demonstrant, quae, ut superius diximus, mentionem facit versu 6. &7. cap. 1.