Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 198
Unproofread scanNot analysed yet
&praecise nomine Reginae Caeli nil aliud potest intelligi, quam id, a quo Caelum regatur, &gubernetur, quod animae intellectuali omnino comperit. I super legimus in scripturis Caelos enarrare gloriam Dei juxta illud psalmi: caeli enarrant gloriam Dei &hoc etiam facere sydera Job 38. v. 7. Vbi eras cum me laudarent astra matutina: ipsis scriptura tribuit auditum: Audite Caeli, quae loquor; Deut. 23. ergo ex operationum similitudine ar guunt Caelum hanc mertem habere. Insuper sacra ocriptura ipsis tribuit spiritum vitae. Ezech. 1. &10. postquam Propheta dixerat rotas Caelestes moveri, rationem addit quia vitae spiritus erat in illis, atqui ubi est spiritus vitae, illud est animatum, ergo ex his omni bus apparet, Caelos esse animatos anima intellectuali, &quidem ex sententia Prophetarum. Resp. nego minorem &ad singula respondeo, &quidem ad primum, quod animam Caeli plane a Scriptura enunciari contendit. Verba illa Ecclesiastae varie explicari. Alii enim per Spiritum universa lustrantem intelligunt solem, asii ignem, quam probat Vallesius, alii aerem vel ventum. Nec, si sol intelligeretur in textu appareret evidens nugatio, &inutilis repetitio, nam hoc, vel dictum esset ad majorem amplificationem, vel in antecedentibus versibus ad annuum solis cursum, in citato vers. ad diurnum significat dum; quod postea spiritus dicatur admirationem ingerere non debet iis, qui tantisper scripturam attigerunt; Ipsi enim frequens est, spiritum vocare corpora aliorum subtinssima, ut aer, ventus &c. ut legitur Gen. 8. v. 1. Adduxit spiritum super Terram, &imminutae sunt aquae: &alibi, quod de vento intelligitur, Sol etiam spiritus appellari potest, ait D. Hieron.