Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 199
Unproofread scanNot analysed yet
propter virtutem, &agendi efficaciam, quod sublunaribus vitam, &laetitiam inspiret. Nec dicatur a literali sensu non esse discedendum, nam quando aliquod sequitur inconveniens ipsi scripturae contrarium, literaliter ipsa scriptura non potest intelligi, inconveniens apparet ex iis, quae in probationibus adduximus. Ad 2. ubi dicitur Caelum, &sydera esse perfectiora hom ine, respondeo allatos Sacrae Scripturae textus non innuere, nec ex iis deduci posse Caelum, &Sydera absolute praestantiora, &perfectiora esse homine, sed tantum in suo esse habere naturam natura hominis per peccatum corrupta, &depravata perfectiorem, comparatio igitur non fit cum anima hominis, adeo ut Caeli habeant animam, &hanc perfectiorem anima hominis, sed cum natura hominis depravata per peccatum, adeo ut sensus sit. Natura Caelorum, cum Deum nunquam ipsi laeserint, in suo esse est perfectior natura hominis, qui Deum laesit: quod patet ex sequentibus verbis, in quibus Job ait: hominem veluti aquas bibere iniquitatem. Ad Tertium ubi dicitur ex operationum similitudine Scriptura declarare Caelos habere animam, respondeo &quidem ad primum nomine sponsae non intelligi animam Caeli, sed Ecclesiam, ut explicant SS. PP. Ad Secundum Nomine Reginae Caeli non intelligi animam, sed solem, vel lunam; Sic autem appellari vel quod ab Idololatris lunae, vel soli nomen hoc inditum sit; (solet enim gentium Idolorum nomina scriptura retinere) vel quod reliqua sydera dignitate prae eat, tamquam regina comites, vel denique quia mundum hunc sublunarem regat, non regimino, quod animam arguat, sed quia diei aut nocti si de luna loquatur praesit, ut Geneseos primo habetur. Quod etiam expresse habetur ex verbis cap. 8. v. 2. ubi dicitur: expandent ea ad solem, &lunam, &omnem militiam Coeli, quae dilexerunt, quibus servierunt, post quae ambulaverunt . . . . &adoraverunt: (loquitur enim hic Propheta de ossibus regis Juda, &principum Ejus.) ex quibus verbis apparet, quid nomine Reginae Caeli superioris capitis, cui sacrificia offerebat omnis Juda, intellexerit Propheta. Ad Tertium Respondeo Caelos non proprie &articulata voce, vel alia perceptibili ratione enarrare gloriam Dei, sed improprie, quatenus gloriae divinae agnoscendae, depraedicandae, &passim enarrandae materiam homini suppeditant. Ad 4.