Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 200
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo; Per astra matutina nonnullos intelligere Angelos quorum haec praecipua ratio, quia stellae nonnisi quarto die sunt conditae, &ista jubilatio, &laudatio videtur reddita Deo primo die. Plerosque tamen stellas proprie intelligere, cum nulla sit peculiaris ratio, quae nos a sensu literali possit divellere. Laudatio igitur illa nulla erit alia, quam quae ante a nobis fuit explicata. Ad 5. Respondeo Mosen usum esse figura quam Prosopopej im Rethores vocant, qua rei inanimatae sensus tribuitur, &veluti homines alloquimur, quod ex eodem versiculo constat, ubi Moses etiam terram alloquitur. Ad 6. Respondeo Prophetam Ezechielem nec de orbibus caelestibus, qui nulli sunt, loqui, quod ex textu quoque probatur; vidit enim Propheta rotas interra v. 15. sed in terra istae rotae non sunt, ergo nec in Caelis neque per spiritum vitalem animam intelligere. Objecta enim visionum Propheticarum non solent esse res in natura constantes, &perpetuae, sed momentaneae quaedam repraesentationes mysterium significantes. Etsi vero spiritus vitalis rotas illas agitavit, vere tamen animatas fuisse non sequitur; nec enim omne id animatum est, quod a spiritu vivente agititur. Objic. 2. contra 2. partem: illud est vivens vita vegetabili, aut sentiva quod aliquem vivendi actum exercet, atqui Caelum per se aliquem vivendi actum exerpogle exercet, ergo est animatum; Probo minorem: exercet actum movendi motu continuo, &per se, atqui iste est actus vivendi, ergo &c. Resp. dist. majorem: illud est vivens vita vegetabili, aut sensitiva, quod per se praestat aliquem actum vitae proprium, concedo, aliquem actum, qui necessario a vita non pendeat, nego.