Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 208-2
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO. Coelorum distinctorum, &discretorum multitudo est purum commentum. Prob. primo Unicum tantum expansum in Creationis historia commemoratur, atque hunc aereum, &per consequens homogeneum ex Sacra Scriptura superius demonstravimus, ergo Coelorum multitudo nulla est; Nam quis Philosophorum neget aerem unum, &continuum esse corpus; quam sententiam de unitate Coelorum Multi SS. Patres amplexi sunt, &specialiter D. Chrysost. hom. 4. in Gen. inquit. Qui multos faciunt Coelos, ii divinae Scripturae, &doctrinis Ecclesiasticis adversantur, suaque ipsorum commenta, &figmenta sequuntur. Moses enim tantum Coelum tradidit, quod appellavit expansum.