Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 209
Unproofread scanNot analysed yet
Consentit Justinus martyr qui loquens de raptu D. Pauli ait, quos esse Coelos tantummodo totales, ut ita dicam, (Empireum scilicet, &Naturale), sed hoc distinguitur in varia spatia, quae Scriptura interdum Coelos appellat; &Theod. ait. Qui non credit, secundum esse Coelum (scilicet post naturale, einpireum) semitam rectam transgreditur, qui plures vero numerare conatur, adhaeret fabulis, postposita Divini Spiritus doctrina. D. Aug. lib. 2. de Genesi cap. 10. docet omnes diversarum Coelorum apparentias posse conciliari, si Coelum unum ponatur immobile, &astra per illud mobilia, ergo doctrina de Coelorum multiplicitate Scripturae, &Patribus contrariatur Prob. 2. Stellae in Coelo propriis moventur motibus ergo tot orbium distinctione non est opus. Probo ant. Mathematici unanimi consensu, Planetas modo terrae viciniores esse, modo ab ea remotiores esse testantur quod fieri non posset, si orbibus suis infixi ad eorum duntaxat motum moverentur; illi enim eamdem, &perpetuam a terra servarent distantiam non secus ac citculus a centro. Consequentia patet, quia orbes illos fingendi occasionem praebuerunt varii motus in Coelo deprehensi, ut supra diximus, quos cum ipsismet astris tribui non posse crederent, moveri ea ab orbibus certis crediderunt Contrarietas postea motuum quam jactitant, per orbes nullo modo potest fieri. Prob. ult. Ex superioribus assertionibus, quibus probavimus, Coelum esse aereum, &per consequens fluidum, &dissipabile, isti ergo orbes solidi, qui per ipsos coelum constituunt, magis magisque apparet esse purum figmentum. Objic. 1. Sacra Scriptura multorum Coelorum menionem facit, hinc phrasis illa frequens Coeli Coolorum, Tom. III. in precatione Dominica Deus dicitur esse in Coelis. D. Paulus se in tertium Coelum esse raptum fatetur, ergo multitudo Coelorum non est purum commentum. Resp. nego cons. Et primum quidem, quod Hebraei de Coelo in plurali numero semper loquantur, mirum iis minime est, qui norunt, hebraeam vocem, Schamaim, singulari numero carere, sicut igitur hae voces Athenae, &Syracusae plurali tantum numero usurpatae non plures alias, sed suam, eamque unicam denotat urbem, sic &vox Schamaim, quamvis sit multitudinis numeri, non plures tamen, sed unum duntaxat Coelum significat.