Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 212
Unproofread scanNot analysed yet
Resp. neg. maj. Si enim ex mente Peripateticorum tot orbium machinae perpetuo, &constantissimo motu circumrotari possunt, quid quaeso prohibet, hoc &Stellis competere posse, immoto Coelo? Nullum igitur vel minimae confusionis periculum a spontaneo, &proprio Stellarum progressu metuendum, prohibet id Creatoris jussus, &ordinatio Potentissimi Dei, qui &Stellas condidit, &motum ipsis ab initio indidit, &in posterum permisit, ut circulo revolverentur, quod de Stellis fixis accipi volumus, errantia vero eamdem distantiam a se, invicem, &a terra non servant; Unde minor etiam falsa ex parte est. Quamvis Coelum sit unum, in plures tamen distribuitur partes. Tres solent assignari: Prima est spatium, in quo sydera sunt collocata, &firmamentum appellatur, &ad Saturnum usque pertingit, qui planetarum primus est ordine, quae cum multis, maximisque syderibus sit repleta, ipsa in tota rerum natura nihil augustius, aut magnificentius, nihil pulchrius, aut admirabilius occurrit.