Latin
ASSERTIO
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 215
Unproofread scanNot analysed yet
Firmamentum appellatur, inquit Clavius, vel quia sicuti munimentum, vallum, aut maenia in extremis partibus posita cingunt, muniunt, ac firmant civitatem, sic pars ista Coeli, quae firmamentum dicitur, &a Peripateticis octava Sphaera, &quam tota antiquitas Supremum, &extremum Coelum putavit firmat, continet, &quasi munit, non solum reliquas Partes Coeli inferiores, sed omnia, quae in universo mundo existunt; Vel quia continet Stellas quasi firmius haerentes. Secunda pars Coeli, quae errantibus Stellis, seu planetis subjicitur, a Saturno ad Lunam usque decurrit &pro numero planetarum in septem spatia distinguitur. Primum Saturno, secundum Jovi, tertium Marti, quartum Soli, quintum Veneri, sextum Mercurio, septimum Lunae assignatur. Tertia Describitur a Luna usque ad terram, dici. turque Atmosphaera, in quo Meteora generantur. Aer, qui pro materia coelesti a nobis statuitur Aer purus est, qui &aether denominatur, fitque crassior ex commixtione vaporum, &exhalationum in Atmosphaeriis Planetarum.