Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 216
Unproofread scanNot analysed yet
In Zodiaco est Ecliptica, quae est via Solis; est autem circulus maximus Sphaerae, habetque secare bifariam aequatorem; ideoque habet duo puncta aequinoctialia sibi mutuo e diametro opposita, ut apparet in Sphaera V. F. H. I. O. Circuli minores sunt quatuor. Arcticus, Antarcticus, Tropicus Cancri, &Tropicus Capricorni. Circulus Arcticus polaris est, Circulus minor descriptus a polo aequatoris, qui revolvitur circa polum Arcticum, sicuti Antarcticur, qui resolvitur circa polum Antarcticum. In Sphaera Arcticus est D. C. Antarcticus R. S. Tropici sunt duo ultimi Circuli, qui a Sole describuntur. In Solstitiis Tropicus Capricorni est ille, qui ultimo describitur a Sole existente in principio Capricorni, ubi sit Solstitium hybernum, ut V. I. Q. R. in Sphaera Tropicus Cancri est, qui describitur a Sole existente in principio Cancri, ubi fit Solstitium aestivum; ut I. O. KC. in Sphaera; ut in Fig. 65. Sphaera in triplici positione potest considerari; recta; obliqua, &Paralella.