Latin
SECTIO III
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 217
Unproofread scanNot analysed yet
Recta est illa, in qua Sydera oriuntur, &occidunt, sive ascendunt, vel descendunt recte; unde habent Horizontem rectum; ex quo fit, quod in Sphaera recta habitatores sint sub aequinoctiali, habentque perfectum aequinoctium, &polos supra Horizontem, ut apparet in Sphaera, si concipiatur punctum P. componi cum puncto E, &punctum A. cum punSphaera obliqua est illa, in qua unus polus est supra Horizontem elevatus, &alter depressus, &ideo, qui habent Sphaeram obliquam habent etiam Horizontem obli. quum; Stellae autem oriuntur factis angulis ad Horizontem obliquis: Habitatores noctes, &dies in aequales habent, &talis Sphaerae portio contingit incolentibus inter Aequatorem, &alterum polum. Fig. 63. Paralella tandem est, in qua Poli sunt constituti unus ad Zenith alter ad Nadir; quapropter Sydera non occidunt, nec oriuntur, sed motu paralello moventur ad Horizontem. Hanc Sphaeram habent, qui degunt sub Polis immediate, Diem habent per sex menses, &per sex menses noctem, ut apparet in Fig. 64.