Latin
CAPUT IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 230
Unproofread scanNot analysed yet
Certum est, &experientia constat Antipodes, idem dico de Antaeciis Zonarum Temperatarum, &Frigidarum tempestates anni habere contrarias ita ut cum in uno loco est Aestas in alio sit Hyems &c. Et ratio evidens est, quia Q est in Emisperio Borealis, &3 in Australis, consequenter quia declinationes G. &ξ sunt aequales, ideoque veris, &Autumni initium habetur cum ingressus Solis in &&3, proinde aequales sunt, consequenter cum Antecii, &Antipodes habitent in diversis Emisphaeriis, debent habere tempestates anni contrarias. Ex quibus infertur quod tam Antecii, quam Antipodes habent Polos diversos aequaliter elevatos; Antecii quidem, quia habent latitudines aequales, Antipodes quia communi Horizonte, v. gr. H, R. utuntur, unde P. R. est elevatio Poli in Z, &H. T. in N. quapropter cum Poli distent intervallo semicirculi, sequitur quod habeant Polos aequaliter elevatos. Si autem aequaliter Polum elevatum habent, etiam diem longissimum, &brevissimum anni, imo dies, &noctes aequales opposito tempore habent, nempe quando in uno loco dies est longissimus, in altero est brevissimus, &econtra, quia in locis Eclipticae oppositis sunt eaedem declinationes, &differentiae ascentionales, &ideo cum in uno loco dies crescunt in altero decrescunt. Incolae ejusdem Parallesi omnes anni tempestates eodem tempore habent, cum meridiana altitudo eadem sit, &etiam distantia a vertice, a quibus variatio tempestatum pendet. Isti habent noctes, &dies aequales, &singulae stellae aequali spatio temporis commorantur, &iisdem Horizontis gradibus oriuntur, &occidunt, quia poli elevatio eadem in iisdem punctis Eclipticae est, &eaedem differentiae ascentionales. Hinc Stellae, quae in uno loco paralleli semper latent, &patent in alio quoque loco semper latent, &patent, &isti Perigaei appellantur, quibus eaedem Stellae latent, &patent. Stellae igitur, quae dato loco nunquam occidunt Antaeciis, &Antipodibus nunquam oriuntur, &econtra. Tandem dicimus Polos diametraliter opponi, consequenter sunt etiam Antaecii cum eamdem longitudinem, &latitudinem diversi nominis habeant.