Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 231
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De proprietatibus Zonarum. ROPICIS Sol per annum fit Verticalis, eo quia Tropici per O. Q D. transeunt, suntque Aequatori Paralleli, ideoque cum declinatio Solis ad tropicos intra 24. horas ultra 15. non mutetur, &semidiameter apparens Solis sit in Tropico Cancri vel in Tropico Capricorni Sol intra 24. horas Tropicos Celestes non telinquit, consequenter Sol eo die quo Tropicum attingit omnibus Populis in eo sitis fit verticalis. Quia autem per annum ad Tropicum unum non nisi semel defertur, consequenter in Tropicis nonnisi semel sit verticalis. Zona autem Torrida Sol bis fit Verticalis, quia Sol extra Tropicos nunquam egreditur consequenter bis ad Aequatorem regreditur; Zonis autem Temperatis, sicuti, &Frigidis, cum sint extra Tropicos, nunquam Sol sit Verticalis. Ex qubus infertur sub Aequatore singulas anni Tempestates bis recurrere; etenim sunt duae Aestates, quia Sol bis fit verticalis duo pariter hyemes, quia Sol dum est in uno, vel in altero Tropico habet maximam distantiam, &tandem distantia Solis media bis contingit, git, dum scilicet declinatio Solis est 11. 34', &301, ut quando Sol ab Aequatore ad Tropicum Cancri pergit, &iterum contingit dum ab Aequatore ad Tropicum Capricorni movetur consequenter inter singugulas Aestates, &hyemes sunt duo Autumni, &tandem duo Tempora Verna quando scilicet Sol habet declinationem 11. 34'. &30'.