Latin
CAPUT VI
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 235
Unproofread scanNot analysed yet
Rem esse extra omnem aleam difficultatis, quum his nostris temporibus res aperta sit, multa siquidem regna, multaeque nationes nobis innotescunt, quae Zonam Torridam incolunt; quinimo inter nos, &illos mutuum adest commercium; unde autem procedat, quod sub Solis aestu vitam ducere queant, ratio non aliunde petenda ett, quam a Conditoris providentia, qui ita Mundum disposuit, ut opportune singulis provideret. In Zona Tormida itaque Sol bis fit verticalis, extra Tropicos nunquam recedit, Calore ergo suo aerem rarefacere continuo necesse est; ab aeris rarefactione ventus causatur, quo calor temperatur, redditurque ad vitae sustentationem idoneus.