Latin
SECTIO IV
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 235-2
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO IV. De Siftemate Mundi. UAE ad Generalem Mundi notionem spectant, explicatis, nunc de hujus Mundi Dispositione &Partium coordinatione, quod Sistema dicitui, pertrctare oportet. Philosophi non una ratione Corpora Mundi totalia disposuerunt. Tria Sistemata usque adhuc fuerunt inventa; Ptolomaicum videlicet, Thyconicum, &Copernicanum, de quibus singillatim peragendum. CAPUT I. De Siftemate Ptolomaico, &Thyconico. DTOLOMEUS existimavit, Tellurem esse in Mundi centro fixam, &pondere suo immotam, circa quam Planetae omnes, &stellae sphaeris solidis affixae a primo mobili rapiantur. Hujus sectatores sphaeras hoc ordine collocarunt. Prima est Lunae; Secunda Martis, Tertia Veneris, Quarta Solis, Quinta Martis, Sexta Jovis, Septima Saturni, Octava Firmamenti Praeter has finxerunt duas Christallinas, ultima etiam eis vocatur primum Mobile, cujus 24. horarum vertigine caeterae omnes inferiores ab ortu in occasum rapi arbitrabantur, ut apparet in Figura.