Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 243
Unproofread scanNot analysed yet
Retorqueo argumentum Saturnus, Jupiter, &alii Planetae sunt Corpora gravia, cum sint ejusdem conditionis cum Terra, quin etiam graviore, quam Terra quum sint majoris magnitudinis; saltem Saturnus, Jupiter, &Mars, &tamen non sunt in centro Mundi, ergo &c. Resp. 2. Directe in forma neg. maj. Terra enim respectu sui non est magis gravis, quam Luna respectu sui, &caeteri Planetae, neque enim Luna in Terram, nec Terra in Lunam nititur, neque a materia etherea circumstante ad invicem premuntur; unde gravitas omnis desumitur. Praeterea reliqui Planetae dici non possunt Corpora altiora, vel depressiora, nisi respectu nostri, quum unusquisque Planeta sit in centro vorticis sui. Nec ex eo, quod gravia in Terram descendunt, sequitur Terram esse gravem, fit enim vel per conrenientiam specificam; quia lapides, &alia corpora gravia ex terra componuntur, &ad eam, si forte extrahantur elabuntur; sicut aqua redit ad mare, vel fit ex eo, quod lapides, &alia gravia e Terra evulsa non extrahantur ab aere circumstante; ac proinde semper ab illo Terram versus premuntur Quod si per impossibile extra athmosphaeram terrestrem transferri possent, non in Terram, sed in alterius vorticis centrum, in quem ingrederentur, descenderent. Conmr. Saltem Corpora gravia nunquam deciderent ad perpendiculum, si Terra non esset immobilis; nam punctum cui imminerent subduceretur. Resp. neg. axt. Nam Corpora gravia praeter motum quo deorsum feruntur in Terram, communem insuper totius vorticis motum participant. Quod experientia a Gassendo facta confirmatur: Disputatum jam fuerat a 30.