Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 244
Unproofread scanNot analysed yet
annis, quem motum habiturus esset globus ab antenna triremis suspensus, &ad casum demissum, cum navis celerrimo ferretur motu, Gassendus globum in aquam casurum dixit; sed in idem punctum navis cui perpendiculariter immineret; nec fefellit eventus; nam resecto fune, dum incitatissimus erat navigii motus, demissus globus in descensu impendit duo, aut tria minuta secunda; idemque punctum Tabulati attigit, cui imminebat; nam suspensus globus concepit ex ipso impetum, quo in anteriora cum navi ferretur, mixtoque motu, &orizontali, &perpendiculari lineam parabolicam confecit. Eadem ratione Aves per inane volantes, &eodem motu circumactae, quo Terra, atque aer eidem innixus movetur, nullo negocio nidos suos inveniunt perinde, ac si Terra esset immota, omnia enim, quae acris regionem non excedunt participant motum communem; sic pisces moventur in aqua, sic homines in navi, sic muscae in rota circumactae &c. Cont. Datam responsionem. Ex quo gravia in descensu participant communem totius vorticis motum; sequitur potius nunquam contingere punctum, cui imminebat; Nam globus e Turri aliqua excelsa demi ssus eodem fertur impetu vorticis, quo ferretur, si e Turri non esset avulsus, sed in eadem maneret suspensus; atqui impetu vorticis, quo ferretur suspensus in Turri conficeret duo milliaria; ex. gr. unico minuto, ergo, &duo milliaria unico minuto progrederetur, dum Terrae superficiem contingit, quod tum falsum esse deberet, si punctum contingeret, nam punctum eodem minuto non conficiet duo milliaria; quum in superficie Terrae minus sit Circulus, quam longe ab illa. Resp. Hoc experimentum, &alia multa hujus generis nihil evincere, nam cum globus ille non descendat per vacuum, sed per aerem, eodem quo motu Terrae raptum in Orientem, motu aeris retardatur, aut incitatur, pro ut res tulerit.