Latin
CAPUT II
Anonymus, Ars dirigendae mentis. Vol. 3 246
Unproofread scanNot analysed yet
Perigaeus vero, quum Terra est Perhelia, sive Soli vicinior; Quod absurdum iis nunquam videbitur; qui considerare velint Orbem magnum, quo Terra movetur, non esse omnino rotundum sed ovalis figurae. Sit Sol D. Terra magis distat, dum est in A, vel C; quam quando est in B. ,ut apparet in Figura 82. Salvatur Solem per Eclipticam ferri; nam Terra circa Solem ab Occidente in Orientem volvitur, nedum circa suum axem; sed etiam singulis diebus in magno Orbe, seu Zodiaco progreditur secundum succestionem signorum eo modo, quo globus in plano volutus secundum plani longitudinem promovetur, donec interim, ipsius superficies circa Centrum, axemque revolvitur. Itaque quum Terra existit inter Solem, &unum signum, tum Sol tegit oppositum; &in eo esse videtur; ex. gr. Si Terra est in Ariete Sol apparebit in Libra, &vicissim, si Terra sit in signis Borealibus, Sol in Australibus apparebit, &viceversa. Quum enim Terra accedit ad Capricornum, videtur Sol ad verticem nostrum accedere, &econtra, dum Terra a Capricorno decedit videtur Sol a Cancro recedere, usque ad Capricornum. Quod Sol diutius versari deprehendatur in signis Borealibus id contingit, quod Terra diutius movetur in Australibus, ac proinde moveatur in Circulo excentrico, vel potius in eclypsi: in cujus altero foco, aut proxime Sol constitutus est. Sed, ut clarius dierum longitudines, &vicissitudines tempestatum comprehendantur sciendum est Terram, dum per Orbem magnum motu annuo rotatur ita moveri, ut illius axis semper sit sibi ipsi, &Axi Mundi paralellus, sive easdem Coeli partes sensibiles semper respiciat; Axis enim Terrae ita est dispositus, ut distans ab Axe Eclypticae viginti tribus gradibus cum semisse inclinetur ad planum orbis Terrae annui, ita ut semel cum illo conficiat angulum sexaginta sex graduum cum semisse.